Annibale prepara l’agguato presso il lago Trasimeno

Share with:


Hannibal pervenerat ad loca insidiis apta, ubi montibus Cortonensibus Trasumenus subest. Via interest tam angusta, ut idoneum ad insidias spatium sit. Castra in aperto loco ponit et cum Afris Hispanisque considit; Baliares post montem circumducit. Equites ad fauces locat ut, cum Romani intravissent,spatium inter lacum et montes clausum esset. Consul Flaminius cum solis occasu pervenisset et postero die processisset solum hostium equites, qui ex adverso erant, conspexit, sed insidias ab tergo ac super caput non vidit. Tum Hannibal signum omnibus dat pugnae. Praeterea, nebula tam densa in campo sederat, ut subitus et improvisus Romanis fuerit impetus hostium.

Traduzione guidata

Share with:


7 Novembre 2014

Greco e latino Copyright © 2019 Service hde P.IVA 07611461216 Tutti i diritti riservati

      logo service hde piccolo PayPal_carte di credito