Cornelio Silla

Autore: Cornelio Nepote Prima di tradurre  

Cornelius Sulla propter fortunam felix dictus est. Dum parvulus a nutrice geritur mulier obvia: “Salve”, inquit, “puer, tibi et rei publicae tuae felix”. Postquam hoc dixit, evanuit; et statim quaesita, inventa non est. Sulla, quaestor Marii, Iugurtham a Boccho in deditionem accepit; postea, praetor, provinciam Ciliciam habuit, bello sociali Samnites Hirpinosque superavit. Consul, Asiam sortitus, Mithridatem apud Orchomenum et Chaeroneam proelio fudit; Archelaum, prefectum eius, Athenis vicit, portum Piraeum recepit, Maedos et Dardanos in itinere superavit. Mox, cum rogatione Sulpicia imperium eius transferretur ad Marium, Sulla in Italiam regressus exercitus eius vicit. Mario Praeneste interfecto, Sulla felicem se edicto appellavit. Posquam rem publicam ordinavit, dictaturam deposuit; deinde cum Puteolos concessisset, morbo ibi interiit.

 

Traduzione guidata

Cornelius Sulla propter fortunam felix dictus est.

Cornelio Silla, per la (sua) sorte venne definito felice…

TRADUZIONE COMPLETA Cornelio Silla

Ripassa le regole grammaticali presenti in questa versione

 

uso del participio

cum e congiuntivo

ablativo assoluto

Condividi con:


31 Marzo 2020

Greco e latino Copyright © 2020 Service hde P.IVA 07611461216 Tutti i diritti riservati

      logo service hde piccolo