Dopo la distruzione di Cartagine a Roma dilagarono i mali

Share with:


Autore: Sallustio Prima di tradurre  

Sed ubi labore atque iustitia res publica crevit reges magni bello domiti nationes ferae et populi ingentes vi subacti Carthago aemula imperi Romani ab stirpe interiit cuncta maria terraeque patebant saevire fortuna ac miscere omnia coepit. Qui labores pericula dubias atque asperas res facile toleraverant iis otium divitiaeque optanda alias oneri miseriaeque fuere. Igitur primo pecuniae deinde imperi cupido crevit: ea quasi materies omnium malorum fuere. Namque avaritia fidem probitatem ceterasque artis bonas subuertit; pro his superbiam crudelitatem deos neglegere omnia venalia habere edocuit. Ambitio multos mortalis falsos fieri subegit aliud clausum in pectore aliud in lingua promptum habere amicitias inimicitiasque non ex re sed ex commodo aestimare magisque vultum quam ingenium bonum habere. Haec primo paulatim crescere interdum vindicari; post ubi contagio quasi pestilentia inuasit civitas immutata imperium ex iustissimo atque optimo crudele intolerandumque factum.

 

Traduzione guidata

Sed ubi labore atque iustitia res publica crevit reges magni bello domiti nationes ferae et populi ingentes vi subacti Carthago aemula imperi Romani ab stirpe interiit cuncta maria terraeque patebant saevire fortuna ac miscere omnia coepit.

Ma non appena con impegno e giustizia lo stato crebbe, domati in guerra grandi sovrani, sottomessi con la forza nazioni barbare e grandi popoli…

Controlla i tuoi errori. Acquista la TRADUZIONE COMPLETA

Share with:


20 Febbraio 2015

Greco e latino Copyright © 2019 Service hde P.IVA 07611461216 Tutti i diritti riservati

      logo service hde piccolo PayPal_carte di credito