Setup Menus in Admin Panel

Le due ville di Plinio sul lago di Como

Autore: Plinio il Giovane
Aedifico ad Larium lacum. Huius in litore plures meae villae, sed duae, ut maxime delectant, ita exercent. Altera imposita saxis, more Baiano, lacum prospicit; altera, aeque more Baiano, lacum tangit. Itaque illam “Tragoediam”, hanc appellare “Comoediam” soleo; illam quod quasi cothurnis, hanc quod quasi socculis sustinetur. Sua utrique amoenitas, et utraque possidenti ipsa diversitate iucundior. Haec lacu, illa latius utitur; haec unum sinum molli curvamine amplectitur, illa editissimo dorso duos dirimit. Illic recta gestatio longo limite super litus extenditur, hic spatiosissimo xysto leniter inflectiur; illa fluctus non senit, haec frangit. Ex illa possis despicere piscantes; ex hac ipse piscari hamumque de cubiculo ac paene etiam de lectulo, ut e navicula, iacere.

Traduzione guidata

17 febbraio 2015

Greco e latino Copyright © 2018 Service hde P.IVA 07611461216 Tutti i diritti sono riservati

      logo service hde piccolo PayPal_carte di credito
Copy Protected by Chetan's WP-Copyprotect.