Famosi comandanti romani

Share with:


Omnibus temporibus Romanorum multi et celebres duces fuerunt et eorum eximia virtus magnum imperium Romae paravit. Nota sunt nomina P.Cornelii Scipionis Africani, C. Marii, C Iulii Caesaris. P. Cornelius Scipio magna audacia et mira virtute in pugna apud Ticinum patrem servavit; deinde in Hispania pugnavit, strenuas gentes domuit atque bello Punico Hannibalem fero proelio apud Zamam profligavit. C. Marius bellum duxit contra Iugurtham, postea multis victoriis contra Teutonos et Cimbros Romam a timore liberavit et famam sibi paravit. C. Iulius Caesar, peritus belli artis, splendidum ingenium habuit et magnopere a civitate Roma laudabatur: nam ceteros Romanorum duces propter prudentiam et celeritatem superavit. In Gallia multos annos vixit Gallosque magna virtute subegit: Vercingetorix, Gallorum ferus rex, Romae imperium accepit atque Caesarem regem acclamavit. Ducum militumque audacia Roma semper clara fuit: gloria invidiam suscitavit sed benigna fortuna semper Romae fuit nomenque Romanum defendit.

Traduzione guidata

Share with:


7 Novembre 2014

Greco e latino Copyright © 2019 Service hde P.IVA 07611461216 Tutti i diritti riservati

      logo service hde piccolo PayPal_carte di credito