La formica e la mosca

Share with:


Formica et musca acerrime inter se contendebant. Tunc musca sic dixit: “Cur tuas laudes cum meis comparas? Ego moror inter celebres aras, alacris omnia templa perlustro; in ipso capite regis sedeo et matronarum oscula delibo”. Sed formica respondit: “Importuna invisaque semper es omnibus. Aras frequentas, sed cum ad eas adveneris, omnes ex aris te abigunt, cibos putres edis. Ego aestate alacri labore frumentum congero; hieme frumentum, salubre cibum, edo.Tu contra aestivis mensibus me lacessis, autumno siles, hieme acria frigora te occidunt.

Traduzione guidata

Share with:


7 Novembre 2014

Greco e latino Copyright © 2019 Service hde P.IVA 07611461216 Tutti i diritti riservati

      logo service hde piccolo PayPal_carte di credito