La vendetta di una donna virtuosa 1

Share with:


Autore: Livio Prima di tradurre  

Supererat bellum integrum cum Tectosagis. Ad eos profectus consul tertiis castris Ancyram, nobilem in illis locis urbem, pervenit, unde hostes paulo plus decem milia aberant. Ubi cum stativa essent, facinus memorabile a captiva factum est. Orgiagontis reguli uxor forma eximia custodiebatur inter plures captivos; cui custodiae centurio praeerat et libidinis et avaritiae militaris. Is primo animum temptavit; quem cum abhorrentem a voluntario videret stupro, corpori, quod servum fortuna erat, vim fecit. Deinde ad leniendam indignitatem iniuriae spem reditus ad suos . Certo auri pondere pactus, ne quem suorum conscium haberet, ipsi permittit ut unum ex captivis nuntium ad suos mitteret. Locum prope flumen constituit, quo duo necessarii captivae cum auro venirent.

 

Traduzione guidata

Supererat bellum integrum cum Tectosagis.

Restava l’intera guerra con i Tectosagi…

Controlla i tuoi errori. Acquista la TRADUZIONE COMPLETA

Share with:


20 Febbraio 2015

Greco e latino Copyright © 2019 Service hde P.IVA 07611461216 Tutti i diritti riservati

      logo service hde piccolo PayPal_carte di credito