Setup Menus in Admin Panel

L’imperatore Tiberio e il maggiordomo zelante

Autore: Fedro

Est ardalionum quaedam Romae natio, trepide concursans, occupata in otio, gratis anhelans, multa agendo nil agens, sibi molesta et aliis odiosissima. Hanc emendare, si tamen possum, volo vera fabella; pretium est operae attendere. Caesar Tiberius cum petens Neapolim in Misenensem villam venisset suam, quae, monte summo posita Luculli manu, prospectat Siculum et respicit Tuscum mare, ex alte cinctis unus atriensibus, cui tunica ab umeris linteo Pelusio erat destricta, cirris dependentibus, perambulante laeta domino viridia, alveolo coepit ligneo conspargere humum aestuantem, iactans come officiolum: sed deridetur. Inde notis flexibus praecurrit alium in xystum, sedans pulverem. Agnoscit hominem Caesar, remque intellegit: «Heus!» inquit dominus. Ille enimvero adsilit, donationis alacer certae gaudio. Sed Tiberius subito addit: “Magnum laborem non fecisti et tua opera vana est; nullum praemium tibi erit”.

 

Traduzione guidata

Est ardalionum quaedam Romae natio, trepide concursans, occupata in otio, gratis anhelans, multa agendo nil agens, sibi molesta et aliis odiosissima.

Esiste a Roma una certa stirpe di faccendieri che si affretta disordinatamente, impegnata a far nulla…

Controlla i tuoi errori. Acquista la TRADUZIONE COMPLETA

10 marzo 2015

Greco e latino Copyright © 2018 Service hde P.IVA 07611461216 Tutti i diritti sono riservati

      logo service hde piccolo PayPal_carte di credito
Copy Protected by Chetan's WP-Copyprotect.