Menenio Agrippa

Share with:


Menenius Agrippa pugnavit adversus Sabinos et de his triumphavit. Sed a patribus secessit populus; nam hic tributa et militiam aegre tolerabat. Tunc Agrippa apud eum: ”Humani artus -inquit- ventrem semper otiosum cernebant; itaque ab eo discordaverunt: et illi suum ministerium negaverunt. Sed eo pacto ipsi quoque deficiebant; nam venter cibos per omnia membra disserit; hoc artus intellexerunt et cum ventre in gratiam redierunt. Sic senatus et vos ipsi discordia peritis, concordia valetis”. Hanc fabulam populus intellexit et cum senatu in gratiam rediit; creavit tamen tribunos plebis; per eos suam libertatem adversus nobilitatis superbiam semper defendit. Menenius autem magna paupertate decessit; eum populus suis impensis sepelivit.

Traduzione guidata

Share with:


7 Novembre 2014

Greco e latino Copyright © 2019 Service hde P.IVA 07611461216 Tutti i diritti riservati

      logo service hde piccolo PayPal_carte di credito