Setup Menus in Admin Panel

Morte di Epaminonda

Autore: Cornelio Nepote Prima di tradurre  

Hostes universi in virum impetum fecerunt neque prius abscesserunt, quam magna caede multisque occisis fortissime ipsum Epaminondam pugnantem sparo eminus percussum concidere viderunt. Huius casu aliquantum retardati sunt Boeotii, neque tamen prius pugna excesserunt, quam repugnantis profligarunt. At Epaminondas cum animadverteret mortiferum se vulnus accepisse simulque, si ferrum, quod ex hastili in corpore remanserat, extraxisset, animam statim emissurum, usque eo retinuit, quoad renuntiatum est vicisse Boeotios. Id postquam audivit, ”Satis -inquit- vixi; invictus enim morior”. Tum ferro extracto confestim exanimatus est.

 

Traduzione guidata

Hostes universi in virum impetum fecerunt neque prius abscesserunt, quam magna caede multisque occisis fortissime ipsum Epaminondam pugnantem sparo eminus percussum concidere viderunt.

I nemici tutti (insieme) assalirono (lett. fecero impeto contro) quell’uomo (lett. l’uomo)…

Controlla i tuoi errori. Acquista la TRADUZIONE COMPLETA

20 Febbraio 2015

Greco e latino Copyright © 2019 Service hde P.IVA 07611461216 Tutti i diritti riservati

      logo service hde piccolo PayPal_carte di credito