La ninfa Echo

Share with:


Saepius Echo, eximiae pulchritudinis nympha, de Iunone, Iovis uxore et divum regina, iurgia et contumelias dixerat et deae maxime invisa erat. Itaque statuit dea tam impudentem loquacitatem coercere et linguam stultae puellae oppressit. Echo nec surda nec muta fuit, sed, cum verbum audiebat, solum ultimam syllabam ore suo iterabat, nec verba integra pronuntiare valebat. Sic Narcissi, praestantis adulescentis, amorem deperdit, qui balbam puellam respuit. Tunc nympha in speluncam inter montes confugit neque umquam inde in lucem evasit. Ibi dolor miseram puellam confecit et contumpsit: corpus macie evanuit, ossa in saxa conversa sunt et sola vox tam formosae virginis superstes fuit. Nec tamen Narcissus laetam vitam degit, quia dii infidelitatem adulescentis punire statuerunt.

Traduzione guidata

Share with:


4 Novembre 2014

Greco e latino Copyright © 2019 Service hde P.IVA 07611461216 Tutti i diritti riservati

      logo service hde piccolo PayPal_carte di credito