Setup Menus in Admin Panel

Un padrone crudele ferito a morte dai suoi schiavi

Autore: Plinio il Giovane Prima di tradurre  

Rem atrocem, nec tantum epistula dignam Largius Macedo, vir praetorius, a servis suis passus est, superbus alioqui dominus et saevus et qui servisse patrem suum parum, immo nimium, meminisset. Lavabatur in villa Formiana: repente eum servi circumsistunt: alius fauces invadit, alius os verberat, alius pectus et ventrem atque etiam, foedum dictu, verenda contundit; et cum exanimem putarent, abiciunt in fervens pavimentum, ut experirentur, an viveret. Ille, sive quia non sentiebat, sive quia se non sentire simulabat, immobilis et extentus fidem peractae mortis implevit. Tum demum quasi aestu solutus effertur; excipiunt servi fideliores, concubinae cum ululatu et clamore concurrunt. Ita et vocibus excitatus et recreatus loci frigore, sublatis oculis, agitatoque corpore, vivere se (et iam tutum erat) confitetur. Diffugiunt servi; quorum magna pars comprehensa est, ceteri requiruntur. Ipse paucis diebus aegre focilatus non sine ultionis solacio decessit, ita vivus vindicatus, ut occisi solent.

 

Traduzione guidata

Rem atrocem, nec tantum epistula dignam Largius Macedo, vir praetorius, a servis suis passus est, superbus alioqui dominus et saevus et qui servisse patrem suum parum, immo nimium, meminisset.

Larcio di Macedonia, ex pretore, padrone superbo sotto altri aspetti, malvagio, e che rammentava poco, anzi, troppo poco…

Controlla i tuoi errori. Acquista la TRADUZIONE COMPLETA

20 febbraio 2015

Greco e latino Copyright © 2018 Service hde P.IVA 07611461216 Tutti i diritti sono riservati

      logo service hde piccolo PayPal_carte di credito
Copy Protected by Chetan's WP-Copyprotect.