Setup Menus in Admin Panel

Il piacere, la contemplazione, l’azione

Autore: Seneca Prima di tradurre  
Praeterea tria genera sunt vitae, inter quae quod sit optimum quaeri solet: unum voluptati vacat, alterum contemplationi, tertium actioni. Primum deposita contentione depositoque odio quod inplacabile diversa sequentibus indiximus, videamus ut haec omnia ad idem sub alio atque alio titulo perveniant: nec ille qui voluptatem probat sine contemplatione est, nec ille qui contemplationi inseruit sine voluptate est, nec ille cuius vita actionibus destinata est sine contemplatione est. ‘Plurimum’ inquis ‘discriminis est utrum aliqua res propositum sit an propositi alterius accessio.’ Sit sane grande discrimen, tamen alterum sine altero non est: nec ille sine actione contemplatur, nec hic sine contemplatione agit, nec ille tertius, de quo male existimare consensimus, voluptatem inertem probat sed eam quam ratione efficit firmam sibi; ita et haec ipsa voluptaria secta in actu est.

 

Traduzione guidata

Praeterea tria genera sunt vitae, inter quae quod sit optimum quaeri solet: unum voluptati vacat, alterum contemplationi, tertium actioni.

Inoltre, tre sono i generi di vita, tra i quale si è soliti ricercare quale sia il migliore…

Controlla i tuoi errori. Acquista la TRADUZIONE COMPLETA

20 Febbraio 2015

Greco e latino Copyright © 2019 Service hde P.IVA 07611461216 Tutti i diritti riservati

      logo service hde piccolo PayPal_carte di credito