Setup Menus in Admin Panel

Quintiliano decide di scrivere l’Institutio Oratoria

Autore: Quintiliano

Post impetratam studiis meis quietem, quae per viginti annos erudiendis iuvenibus inpenderam, cum a me quidam familiariter postularent ut aliquid de ratione dicendi componerem, diu sum equidem reluctatus, quod auctores utriusque linguae clarissimos non ignorabam multa quae ad hoc opus pertinerent diligentissime scripta posteris reliquisse. Sed qua ego ex causa faciliorem mihi veniam meae deprecationis arbitrabar fore, hac accendebantur illi magis, quod inter diversas opiniones priorum et quasdam etiam inter se contrarias difficilis esset electio, ut mihi si non inveniendi nova, at certe iudicandi de veteribus iniungere laborem non iniuste viderentur. Quamvis autem non tam me vinceret praestandi quod exigebatur fiducia quam negandi verecundia, latius se tamen aperiente materia plus quam imponebatur oneris sponte suscepi, simul ut pleniore obsequio demererer amantissimos mei, simul ne vulgarem viam ingressus alienis demum vestigiis insisterem.

 

Traduzione guidata

Post impetratam studiis meis quietem, quae per viginti annos erudiendis iuvenibus inpenderam, cum a me quidam familiariter postularent ut aliquid de ratione dicendi componerem, diu sum equidem reluctatus, quod auctores utriusque linguae clarissimos non ignorabam multa quae ad hoc opus pertinerent diligentissime scripta posteris reliquisse.

Dopo aver ottenuto il riposo dalla mia attività, che per vent’anni avevo dedicata all’istruzione dei giovani…

Controlla i tuoi errori. Acquista la TRADUZIONE COMPLETA

10 marzo 2015

Greco e latino Copyright © 2018 Service hde P.IVA 07611461216 Tutti i diritti sono riservati

      logo service hde piccolo PayPal_carte di credito
Copy Protected by Chetan's WP-Copyprotect.