Un giudizio su Silla

Share with:


Autore: Sallustio [popup id=”1415″ auto=”0″ classes=”btn primary”] Prima di tradurre [/popup] 

Quoniam nos tanti viri res admonuit idoneum visum est de natura cultuque eius paucis dicere. Neque enim alio loco de Sullae rebus dicturi sumus et L. Sisenna optime et diligentissime omnium qui eas res dixere persecutus parum mihi libero ore locutus videtur. Igitur Sulla gentis patriciae nobilis fuit familia prope iam extincta maiorum ignavia litteris Graecis atque Latinis iuxta atque doctissime eruditus animo ingenti cupidus voluptatum sed gloriae cupidior; otio luxuriose esse tamen ab negotiis numquam voluptas remorata nisi quod de uxore potuit honestius consuli; facundus callidus et amicitia facilis ad simulanda negotia altitudo ingeni incredibilis multarum rerum ac maxime pecuniae largitor. Atque illi felicissimo omnium ante civilem victoriam numquam super industriam fortuna fuit multique dubitauere fortior an felicior esset.

 

Traduzione guidata

Quoniam nos tanti viri res admonuit idoneum visum est de natura cultuque eius paucis dicere.

Dato che l’argomento ci ha spinto a (parlare di) un uomo di tale importanza, è parso opportuno dire…

Controlla i tuoi errori. Acquista la TRADUZIONE COMPLETA

Share with:


20 Febbraio 2015

Greco e latino Copyright © 2019 Service hde P.IVA 07611461216 Tutti i diritti riservati

      logo service hde piccolo PayPal_carte di credito