Un inganno del banchiere siracusano Pizio a Gaio Canio

Share with:


Autore: Cicerone [popup id=”917″ auto=”0″ classes=”btn primary”] Prima di tradurre [/popup] 

Gaius Canius, eques Romanus, cum se syracusas contulisset, dictibat se velle hortulos aliquos emere, quo invitare amicos et ubi se oblectare posset. Tum Pythius, qui argentariam faciebat: “Venales hortulos – inquit – non habeo, sed tibi licet, Cani, si vis, meis hortulis uti ut tuis”. Et simul ad cenam hominem in hortos invitavit in postrum die. Mox piscatores ad se convocavit et ab iis petivit, ut ante suos hortulos posttridie piscarentur, dixitque quid vellet eos facere.Ad cenam, temposi, venit Canius, convivium a Pythio apparatum erat; ante oculos erat cymbarum multitudo, piscatores quod ceperant afferebant et ante pedes Pythi pisces abiciebantur. Tum Canius: “Quaeso – inquit – quid est hoc, Pythi?” Et ille: “Quid mirum est? – inquit – hoc loco est ingens copia piscium, hic piscatores aquationem faciunt, neque hac villa carere possunt”. Canius, cupiditate incensus, contendit a Pythio ut villa sibi venderet. Ille primo gravatus est, sed tandem Canius rem impetravit et hortulos emit tanti, quanti Pythius voluit. Postridie Canius invitat amicos suos,venit ipse mature: scalmum nullum videt. Quaerit ex vicino, num feriae piscatorum essent, “Nullae feriae, quod sciam – inquit ille – sed hic piscari nemo solet; itaque heri mirabar”. Stomachatur Canius atque suae stultitiae eum paenitere coepit.

 

Traduzione guidata

Gaius Canius, eques Romanus, cum se syracusas contulisset, dictibat se velle hortulos aliquos emere, quo invitare amicos et ubi se oblectare posset.

Gaio Canio, cavaliere romano, essendosi recato a Siracusa, andava dicendo di voler comprare alcuni piccoli giardini dove poter invitare gli amici…

Controlla i tuoi errori. Acquista la TRADUZIONE COMPLETA

Share with:


20 Febbraio 2015

Greco e latino Copyright © 2019 Service hde P.IVA 07611461216 Tutti i diritti riservati

      logo service hde piccolo PayPal_carte di credito