Setup Menus in Admin Panel

Una battaglia epocale

Nostri milites sua sponte cursum represserunt et ad medium fere spatium constiterunt ut inconsumptis viribus adpropinquarent et pila miserunt et gladios strinxerunt. Neque vero Pompeiani huic rei defuerunt. Nam et tela missa exceperunt et impetum legionum sustinuerunt et ordines conservaverunt. Eodem tempore equites ab sinistro Pompei cornu universi procucurrerunt omnisque multitudo sagittariorum se profudit. Eorum impetum noster equitatus non sustnuit equitesque Pompei se turmatim explicare aciemque nostram a latere aperto circumire coeperunt. Ubi Caesar hoc animum advertit, quartae aciei dedit signum. Illa celeriter procucurrit et tanta vi in Pompei equites impetum fecerunt, ut eorum nemo consisteret, omnesque conversi non solum loco excederent, sed protinus incitati fuga montes altissimos peterent.

Traduzione guidata

7 Novembre 2014

Greco e latino Copyright © 2019 Service hde P.IVA 07611461216 Tutti i diritti riservati

      logo service hde piccolo PayPal_carte di credito