Un’ambasceria di Cesare a Pompeo

Share with:


Autore: Cesare [popup id=”1418″ auto=”0″ classes=”btn primary”] Prima di tradurre [/popup] 

Cognita militum voluntate, Caesar Ariminum cum legione XIII proficiscitur, ibique tribunos plebis, qui ad eum confugerant, convenit. Reliquas legiones ex hibernis evocat et subsequi iubet. Eo L. Caesar adulescens venit, cuius pater Caesaris erat legatus. Is, reliquo sermone confecto, cuius rei causa venerat, habere se a Pompeio ad eum privati officii mandata demonstrat. Eadem fere atque eisdem verbis praetor Roscius agit cum Caesare sibique Pompeium commemorasse demonstrat. Caesar, hos idoneos nactus homines, per quos ea, quae vellet, ad eum perferrentur, petit ab utroque, quoniam Pompei mandata ad se detulerint, ne graventur sua quoque ad eum postulata deferre. Acceptis mandatis Roscius cum L. Caesare Capuam pervenit ibique consules Pompeiumque invenit; postulata Caesaris renuntiat.

 

Traduzione guidata

Cognita militum voluntate, Caesar Ariminum cum legione XIII proficiscitur, ibique tribunos plebis, qui ad eum confugerant, convenit.

Cesare, conosciuta la volontà dei soldati, si dirige con la tredicesima legione…

Controlla i tuoi errori. Acquista la TRADUZIONE COMPLETA

Share with:


20 Febbraio 2015

Greco e latino Copyright © 2019 Service hde P.IVA 07611461216 Tutti i diritti riservati

      logo service hde piccolo PayPal_carte di credito