Astuzia di Sertorio

Share with:


Sertorius strenuus vir egregiusque dux erat. Sertorius mendacium dicebat barbaris copiis, si mendacium prodesset, et litteras compositas pro veris legebat et somnium simulabat. Historia Sertorii nota est: cerva alba, pulchra et rapida Sertorio a Lusitano datur. Sertorius mendacium copiis suis dicit: “Alba cerva, a dis mihi data, divina verba dicit: nam alba cerca Dianae donum est.” Itaque universi Sertorio parebant. At noctu adversarii Sertorii castra invadunt: cerva, turba consternata, ab adversariis fugatur, in silva proxima latet atque ad castra non remeat. Paulo post cerva a Sertorii servo invenitur sed Sertorii consilio nuntius praetermittitur: ita copiae verum ignorant. Nam Sertorius, callidus vir, portentum simulaturus erat: quare amicis somnium narrat: ” Albam cervam, Dianae donum, apud fluviumi video; ex improviso rapida cerva ad castra remeat et divina verba dicit.” Subito servi auxilio alba cerva in cubiculum Sertorii irrumpit: universi stupent et Sertorium dis carum putant.

 

Traduzione guidata

Sertorius strenuus vir egregiusque dux erat.

Sertorio era un uomo coraggioso e un buon comandante…

Controlla i tuoi errori. Acquista la TRADUZIONE COMPLETA

 

Share with:


23 Febbraio 2015

Greco e latino Copyright © 2019 Service hde P.IVA 07611461216 Tutti i diritti riservati

      logo service hde piccolo PayPal_carte di credito