VERSIONE DI LATINO facile (avviamento allo studio del latino)
Socrates, in carcere antequam cicutam sumeret, cum discipulis disputavit utrum altera vita post mortem nobis expectaret an mors ipsa finis omnium malorum et bonorum esset. Alexander Magnus, cum moriturus esset et in lectulo Babylone iaceret, amicis quaerentibus cui regnum relinquere vellet, respondit optimo suorum praefectorum regnum relinquere. Epaminondas Thebanus, qui, dum contra Lacedaemonios pugnat, mortiferum vulnus acceperat, quaesivit essetne salvus suus clipeus atque hostes profligati essent. Cum respondissent amici Lacedemonios profligatos et clipeum salvum esse, sua manu ferrum quod vulneri haeserat, evellit et confestim animam efflavit. Et Leonidas, qui apud Thermpylas contra Persas cum trecentis Spartanis obstit, cum secum conseravisset utrum hostium exceritum fuga vitaret an mortem certam obiret, non dubitavit patriae salutem vitae suae anteferre.