Autore: Plinio il Giovane Prima di tradurre
Decessit Corellius Rufus. Cogito quo amico, quo viro caream. Implevit quidem annum septimum et sexagensimum, quae aetas etiam robustissimis satis longa est; scio. Evasit perpetuam valetudinem; scio. Decessit superstitibus suis, florente re publica, quae illi omnibus carior erat; et hoc scio. Ego tamen tamquam et iuvenis et firmissimi mortem doleo, doleo autem – licet me imbecillum putes – meo nomine. Amisi enim, amisi vitae meae testem rectorem magistrum. In summa dicam, quod recenti dolore contubernali meo Calvisio dixi: “Vereor ne neglegentius vivam”. Proinde adhibe solacia mihi, non haec: ‘Senex erat, infirmus erat’.
Traduzione guidata
Decessit Corellius Rufus.
É morto Corellio Rufo…