Probare, delectare, flectere

Autore: Cicerone Prima di tradurre  

Erit igitur eloquens is qui in foro causisque civilibus ita dicet, ut probet, ut delectet, ut flectat. Probare necessitatis est, delectare suavitatis, flectere victoriae: nam id unum ex omnibus ad obtinendas causas potest plurimum. Sed quot officia oratoris, tot sunt genera dicendi: subtile in probando, modicum in delectando, vehemens in flectendo; in quo uno vis omnis oratoris est. Magni igitur iudici, summae etiam facultatis esse debebit moderator ille et quasi temperator huius tripertitae varietatis; nam et iudicabit quid cuique opus sit et poterit quocumque modo postulabit causa dicere. Sed est eloquentiae sicut reliquarum rerum fundamentum sapientia. Ut enim in vita sic in oratione nihil est difficilius quam quid deceat videre. Prepon appellant hoc Graeci, nos dicamus sane decorum; de quo praeclare et multa praecipiuntur et res est cognitione dignissima; huius ignoratione non modo in vita sed saepissime et in poematis et in oratione peccatur.

 

Traduzione guidata

Erit igitur eloquens is qui in foro causisque civilibus ita dicet, ut probet, ut delectet, ut flectat.

Sarà dunque eloquente colui che nel foro e nelle cause civili parlerà in modo tale da dimostrare (quanto afferma)…

Ripassa le regole grammaticali presenti in questa versione

 

pronome relativo

4 coniugazioni: quadro sinottico

secondo termine di paragone

21 Settembre 2021

Greco e latino Copyright © 2023 Service hde P.IVA 07611461216 Tutti i diritti riservati