Autore: Seneca Prima di tradurre
Respice, mater optima, fratres meos, quibus saluis fas tibi non est accusare fortunam. In utroque habes quod te diuersa uirtute delectet: alter honores industria consecutus est, alter sapienter honores contempsit. Adquiesce alterius filii dignitate, alterius quiete, utriusque pietate. Bene liberos tuos et in auxilium et in oblectamentum fortuna disposuit: potes alterius dignitate defendi, alterius otio frui. Ab his ad nepotes quoque respice: Marcum blandissimum puerum, ad cuius conspectum nulla potest durare tristitia; nihil tam magnum, nihil tam recens in cuiusquam pectore furit quod non circumfusus ille permulceat. Deos oro, contingat hunc habere nobis superstitem!
Traduzione guidata
Respice, mater optima, fratres meos, quibus saluis fas tibi non est accusare fortunam.
Guarda, madre adorata (lett. madre ottima), ai miei fratelli…