Autore: Esopo Prima di tradurre
Euripidis poetae matrem Theopompus agrestia olera vendentem victum quaesisse dicit. Patri autem eius nato illo responsum est a Chaldeis eum puerum, cum adolevisset, victorem in certaminibus fore; id ei puero fatum esse. Pater interpretatus athletam debere esse, roborato exercitatoque filii sui corpore Olympiam certaturum eum inter athletas pueros deduxit. Ac primo quidem in certamen per ambiguam aetatem receptus non est, post Eleusino et Theseo certamine pugnavit et coronatus est. Mox a corporis cura ad excolendi animi studium transgressus, auditor fuit physici Anaxagorae et Prodici rhetoris, in morali autem philosophia Socratis. Tragoediam scribere natus annos duodeviginti adortus est. Philochorus refert in insula Salamine speluncam esse taetram et horridam, in qua Euripides tragoedias scriptitarit. Mulieres fere omnes in maiorem modum odisse dicitur, sive quod natura abhorruit a mulierem coetu sive quod duas simul uxores habuerat,quarum matrimonii pertaedebat. Is, cum in Macedonia apud Archelaum regem esset utereturque eo rex familiariter,rediens nocte ab eius cena canibus a quodam aemulo inmissis dilaceratus est,et ex his vulneribus mors secuta est.
Traduzione guidata
Euripidis poetae matrem Theopompus agrestia olera vendentem victum quaesisse dicit.
Teopompo afferma che la madre del poeta Euripide si procurasse da mangiare vendendo legumi selvatici.