Verso la congiura

Autore: Sallustio Prima di tradurre  

Interea Romae multa simul moliri: consulibus insidias tendere, parare incendia, opportuna loca armatis hominibus obsidere; ipse cum telo esse, item alios iubere, hortari uti semper intenti paratique essent; dies noctesque festinare vigilare, neque insomniis neque labore fatigari. Postremo, ubi multa agitanti nihil procedit, rursus intempesta nocte coniurationis principes convocat per M. Porcium Laecam, ibique multa de ignavia eorum questus docet se Manlium praemisisse ad eam multitudinem, quam ad capienda arma paraverat, item alios in alia loca opportuna, qui initium belli facerent, seque ad exercitum proficisci cupere, si prius Ciceronem oppressisset: eum suis consiliis multum officere.

 

Traduzione guidata

Interea Romae multa simul moliri:

Frattanto a Roma macchinava molte cose nello stesso momento…

TRADUZIONE COMPLETA Verso la congiura

Ripassa le regole grammaticali presenti in questa versione

 

proposizione finale

ablativo assoluto

infinitiva

pronome relativo

Share with:


31 Marzo 2020

Greco e latino Copyright © 2020 Service hde P.IVA 07611461216 Tutti i diritti riservati

      logo service hde piccolo