La religiosità

Autore: Cicerone Prima di tradurre  

Patrum delubra esse in urbibus censeo neque sequor magos Persarum, quibus auctoribus, Xerses inflammasse templa Graeciae dicitur, quod parietibus includerent deos, quibus omnia deberent esse patientia ac libera, quorumque hic mundus omnis templum esset et domus. Melius Graeci atque nostri; qui, ut augerent pietatem in deos, easdem illos, quas nos, urbes incolere voluerunt . Affert enim haec opinio religionem utilem civitatibus; si quidam et illud bene dictum est a Pythagora, doctissimo viro, tum maxime et pietatem et religionem versari in animis, cum rebus divinis operam daremus, et quod affirmavit Thales, qui sapientissimus in septem fuit, homines existimare oportere omnia, quae cerneret, deorum esse plena: fore enim omnes castiores, veluti qui in fanis essent maxime religiosis.

 

Traduzione guidata

Patrum delubra esse in urbibus censeo neque sequor magos Persarum, quibus auctoribus, Xerses inflammasse templa Graeciae dicitur, quod parietibus includerent deos, quibus omnia deberent esse patientia ac libera, quorumque hic mundus omnis templum esset et domus.

Ritengo opportuno che vi siano nelle città i templi degli dei patrii e non seguo (l’opinione de) i sacerdoti dei Persiani…

Ripassa le regole grammaticali presenti in questa versione

 

pronome relativo

proposizione finale

proposizione infinitiva

 

vedi anche: 

la religione romana

21 Settembre 2021

Greco e latino Copyright © 2023 Service hde P.IVA 07611461216 Tutti i diritti riservati